monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 5
Credimus, inquiunt, resurrectionem futuram corporum. Hoc si bene dicatur, pura confessio est. Sed quia corpora sunt coelestia et terrestria, et aer iste et aura tenuis, iuxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens, carnem putet; haereticus spiritum recognoscat. Haec est eorum prima decipula: quae si deprehensa fuerit, instruunt (Ms. struunt] alios dolos, et innocentiam simulant, et malitiosos nos vocant, et quasi simpliciter credentes, aiunt: Credimus resurrectionem carnis. Hoc vero cum dixerint, vulgus indoctum putat sibi sufficere , maxime quia idipsum et in Symbolo creditur. Interroges ultra, circuli strepitus commovetur, fautores clamitant: Audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius? et in perversum studiis commutatis, nos sycophantae, illi simplices appellantur. Quod si obduraveris frontem, et urgere coeperis, carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur; primo rident, deinde annuunt. Dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus et ventrem, manus et pedes, caeterosque artus ex integro resurrectio exhibeat: tunc vero risu se tenere non possunt, cachinnoque ora solventes, tonsores nobis necessarios, et placentas, et medicos, ac sutores ingerunt. Ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum laeves fore, et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diversam. Quod si dederimus, statim expetunt vulvam et coitum, et caetera quae in ventre sunt et sub ventre. Singula membra negant, et corpus quod constat ex membris, dicunt resurgere.